Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/138

Haec pagina nondum emendata est

bona languescunt satietate; et soli iucunde vivunt, quorum suaves voluptates acoribus condiuntur. Testari possum, in nulla gente mores minus lepidos, conversationem magis frigidam et invenustam me deprehendisse. Innoxia sane gens est, sed ea, quae nec amore, nec odio digna; nullius offensa metuenda, et nullius favor exspectandus; et ut paucis dicam: nihil hic, quod displiceat, nihil etiam, quod placeat, reperies. Porro, cum perpetuum istud corporis beneficium mortis imaginem nunquam oculis sistat, nullamque miserationem erga afflictos et laborantes alios moveat; ita nimis secure ac frigide absque zelo et misericordia totum vitae tempus transigunt. Quocirca in illa gente nullum pietatis, nullum amoris ac misericordiae vestigium apparet. Nam cum morbi mortalitatem nobis repraesentent, ad bene moriendum nos quoque acuunt, ac quasi in procinctu itineris paratos stare iubent; et cum cruciatibus nos affligant, afflictorum simul misereri docent. Hinc facile mihi erat discernere, quantum morbi et pericula mortis ad pietatis ac socialitatis exercitia nos ducant, imo, quam iniuste succenseamus Creatori, quoniam ad certas nati videmur afflictiones, quae salubres tamen et