Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/137

Haec pagina nondum emendata est

me paradoxas, in quarum moribus, ac indole non pauca adeo insolita ac stupenda deprehendi, ut globus Nazar eo nomine inter miracula mundi numerari queat. Observavi, totum plerumque arboreum genus humanitate, iudicio ac gravitate a Potuanis parum differre, ritibus vero, ingeniis corporisque forma adeo discordare, ut quaevis provincia novus mihi orbis apparuerit.

In provincia Quamso, quae prima ultra fretum regio est, nulli corporis infirmitati ac morbo obnoxii sunt incolae, sed omnes usque ad canitiem in valetudine inoffensa vivunt. Hinc visae mihi sunt omnium creaturarum felicissimae; at e levi cum iisdem conversatione, opinione me insigniter falsum esse animadverti. Nam cum inter huius provinciae incolas neminem viderim tristem, ita neminem simul contentum, ne dicam laetum, conspexi. Nam uti coeli serenitate ac aëris temperie, non nisi turbida ac nubila prius experti, afficimur; ita arbores hae felicitatem non percipiunt, quia perennis ac sine interruptione est, sanosque se non sentiunt, quoniam morbos ignorant. Vitam igitur agunt in perpetua sanitate, at simul in perpetuo tepore: perpetua enim