Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/136

Haec pagina nondum emendata est

conceduntur, nec ob terrarum diversas adeo atque oppositas naturas concedi possunt. Hinc peregrini omnes, qui in itinere occurrunt, aut viatores sunt aut mercatores. Terrae vero, quae Principatui Potuano sunt confines, eiusdem fere indolis sunt: incolae earundem gravia olim bella gesserunt cum Potuanis: iam vero iisdem aut foedere sunt iunctae, aut domitae sub mansueta eorum dominatione acquiescunt. At traiecto ingenti, quod totum globum secat, freto, novi visuntur orbes, nova et ignota Potuanis animalia. Id solum commune habent cum hoc principatu, quod cunctae totius globi creaturae rationales arbores sint, et eadem fere dialecto utantur: Hinc molestum non est iter, in primis, cum ob frequentiam mercatorum aut viatorum per provincias transeuntium, assueti sint, omnes creaturas heterogeneas ac sibi dissimillimas videre. Istud monuisse operae pretium duxi, ne subsequenti narratione aures offendantur, ac narranti ob splendida mendacia dica scribatur.

Longum foret, nec operae est, sigillatim et secundum ordinem historicum omnia, quae in hoc itinere mihi oblata sunt, persequi; describere tantum lubet gentes maxi-