Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/135

Haec pagina nondum emendata est

maria dirimi, ac speciem quandam archipelagi praebere hunc globum. Raro haec freta traiiciuntur, et portitores, qui ad ripas excubant, solorum peregrinantium causa in his stationibus ponuntur. Ipsi enim indigenae vix pedes extra limites patriae proferunt, et, si necessitate adacti freta transmittere cogantur, subito reverti solent, utpote alieni soli diu impatientes. Hinc quot gentes, tot novi orbes. Praecipua vero huius dissimilitudinis causa oritur e terrarum diversa natura, quam indicant agrorum ac glebarum varii colores ac plantarum, frugum ac leguminum insignis dissimilitudo; ut mirum proinde non sit, in ista terrarum ac frugum diversitate tot diversas incolarum indoles ac tot oppositas naturas deprehendi. In nostro orbe indole, moribus, studiis, colore et corporis forma a se invicem leviter tantum distant gentes etiam maxime remotae. Nam, cum soli qualitas undiquaque eadem fere est, nisi quod una terra alia sit feracior ac frugum, herbarum ac aquae eadem sit natura, tot heterogenea animantia produci nequeunt, quot in hoc globo subterraneo nascuntur, ubi cuivis terrae sua peculiaris qualitas. Alienigenis iura quidem itineris et commercii, sed habitationis non