Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/134

Haec pagina nondum emendata est

tu vix ducenta milliaria Germanica complectitur, valde tamen spatiosus ob tarditatem incessus incolis videtur. Hinc subterraneis hisce adhuc pleraeque regiones, maxime vero remotiores, sunt incognitae. Nam cuivis Potuano biennii spatium non sufficeret, orbem hunc pedibus emensuro. Mihi vero ob pedum pernicitatem unus mensis sat erat. Quod vero maxime me anxium habuit, erat ea, quam imaginabar, linguarum diversitas. Sed animum mihi addiderunt nonnulli, qui totius planetae incolas, licet moribus mire discordes, eadem tamen dialecto uti testabantur; porro totum arboreum genus innoxium, sociabile et beneficum esse, adeo, ut absque ullo discrimine totam huius globi superficiem perreptarem. His dictis calcaria addita sunt sponte currenti, initioque mensis Populi itineri me dabam.

Quae sequuntur stupenda adeo sunt, ut ad fictiones poëticas aut meros ingenii lusus referri queant, maxime cum diversitas ista corporum et animorum, quam in itinere hoc expertus sum, ne inter gentes quidem a se invicem dissitissimas, et sub alio sole viventes exspectari posset. At notandum est, plerasque huius globi gentes per freta ac