Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/132

Haec pagina nondum emendata est

Iteratae hae repulsae ad audax et desperatum consilium me adegerunt. Conabar ex eo tempore aliquid novi comminisci, quo praestantiam indolis patefacerem, et maculam, qua notatus eram, diluerem. Integrum fere annum in legibus et consuetudinibus huius Principatus investigandis omne studium posueram, periculum facturus, an vitia quaepiam, reformationem poscentia, forte detegerem. Meditationes meas aperui dumo cuidam, quem arcta familiaritate complexus eram, et quocum seria et iocos miscere consueveram. Ille quidem commenta mea non plane absurda iudicabat, sed, an reipublicae huic utilia forent, valde dubitabat: esse reformatoris officium, aiebat, statum et indolem regionis reformandae oculis sistere; nam eadem res pro diversis terrarum ingeniis diversos et contrarios effectus producit, veluti idem medicamentum, quod uni corpori prodest, aliis noxium deprehenditur. Docuit porro, quanto me periculo exponerem, aleam hanc subeundo, comitia de capite meo habenda, actumque de vita mea fore, si consilia mea ab examinatoribus improbarentur. Ardenter igitur rogabat, ut maturius omnia expenderem, quamvis a conatu non plane dissuaderet,