Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/129

Haec pagina nondum emendata est

curam agere, ne vitiliginibus ac rebus nihili occupentur iuvenum animi, ne scripta nimis trivialia ac plebeii saporis, quorum lectio gustum depravat, in lucem prodeant; et ut e libris imprimendis deleantur ea, quae contra sensum communem sunt. Et hunc solum in finem institutae sunt censurae ac revisiones librorum; aliter ac in orbe nostro, ubi a censoribus optimae notae libri ob id solum supprimi solent, quod a regnante quadam opinione, sive adoptata quadam loquendi formula, paulum deflectant, aut quod vitia mortalium salse aut candide perstringant. Quo fit, ut studia sufflaminentur, et scripta sani coloris enitescere nequeant.

At, quoniam liberum Potuanis cum conterminis gentibus est commercium, inter alias saepe merces libri nonnunquam triviales ac plebeii saporis irrepunt. Hinc instituti sunt censores, qui bibliopolia identidem frequentant. Vocantur hi Syla-Macati (i. e. bibliothecarum purgatores): nam, velut in orbe nostro certum est hominum genus, qui caminos ac fornaces quotanis verrunt, ita censores isti, examine librorum venalium habito, sordes solicite secernunt, ac in cloacas, quicquid est librorum trivialium, qui gustum depravare