Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/128

Haec pagina nondum emendata est

nomine fieri: sic bona sententia manet, turpis auctor mutatur.

In articulo de religione didici, interdictum esse, de rebus fidei fundamentalibus, in primis vero de essentia et attributis Dei disputare: at liberum est, de aliis rebus iudicia proferre, et sententias particulares ventilandas proponere. Dicunt Potuani, incommoda, quae ex eiusmodi litibus nascuntur, comparari posse cum procellis, quae tecta atque arbores prosternunt, at simul purificant aërem, impediuntque, ne nimia tranquillitate putrescat. Cur paucos habeant dies festos, causa haec est, ne otio torpeat arboreum genus: credunt enim Potuani, in utili labore non minus, quam in votis ac precationibus esse cultum Dei.

Studium poëticum frigide tantum excolitur, licet Principatus hic non plane destitutus sit poëtis. At Poësis subterranea sola stili sublimitate differt a dictione soluta. Hinc tanquam puerile quippiam deridebant id, quod de pedibus ac rhythmis nostris narrabam.

Inter Doctores Potuanos sunt, qui Professores boni gustus dicuntur. Horum est,