Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/127

Haec pagina nondum emendata est

Et ingens ista existimatio iustitiae et aequitatis, qua sola creverant ac steterant res Potuanae, ex eo tempore nutare coepit. Hinc Potuani, ut benevolentiam aliarum gentium sibi rursus conciliarent, defuncti Principis memoriam hac nota affecerunt. Quaenam vero noxa fuerit alterius Principis, hoc charactere notati, non constat.

Doctores publici sunt ii, qui tertiam aetatem attigerunt. Ut explicatius hoc fiat, notandum est, vitam arborum in tres classes describi. Prima aetas earum est, quae in rebus publicis erudiuntur. In secunda aetate ea, quae didicerunt, publice exercent. In tertia vero aetate, a muneribus publicis honeste dimissae, alias instruunt. Hinc nemo publice docendi iure gaudet, nisi in administratione rerum publicarum consenuerit, cum nemo so lida praecepta dare existimetur, nisi qui ex usu plenam hauserit notitiam.

Si quis turpitudine vitae defamatus honestum ac rei publicae salutare consilium dederit, supprimitur nomen viri, ne sententia proba turpissimi auctoris contagio dehonestetur; et iubetur decretum ex viri honestioris