Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/126

Haec pagina nondum emendata est

prout monstrant epigrammata uniuscuiusque monumenti, quae adhuc sarta tecta et a temporis iniuria invicta manent. Character Mediocris, qui dialecto Potuana dicitur Rip-fac-si, tantum in familia principali luctum ciet, ut successor defuncti Principis una cum eiusdem consanguineis, integros sex menses pullati incedant. Tantum abest, ut successores iudicibus ob ingratas eiusmodi sententias succenseant, ut stimuli illis potius sint ad res praeclare gerendas, et ut virtute, prudentia, iustitia et moderatione notam, domui principali inustam, deleant.

Cur vero horum Principum alter charactere hoc notatus fuerit, causa haec erat: in rebus bellicis exercitatissimi quidem sunt Potuani, nemini tamen bellum inferunt, sed illatum fortiter propulsant. His mediis effectum est, ut arbitri fiant inter alios belligerantes, variique huius globi populi iustae ac pacificae gentis imperio se sponte subiecerint. At Princeps Mikleta, avidus proferendi fines Principatus, vicinos bello adortus, eosdem brevi subegit. At, quantum gens Potuana hac devictae gentis accessione crevit, tantum decrementi passa est, amore vicinorum in terrorem ac invidiam verso.