Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/125

Haec pagina emendata est

fertur, quae pro meritis mortuorum certis characteribus distinguitur. Characteres vero hi fere sunt: laudabiliter, haud illaudabiliter; bene, non male; tolerabiliter, mediocriter. Quae notae voce Praeconis in foro coram populo enunciantur, mox lapidibus sive monumentis defunctorum imprimendae.

Consuetudinis huius talem Potuani dant rationem: Principem viventem in ius vocari non posse absque motu ac turbis; nam dum vivit, caecam illi deberi obedientiam ac perpetuam venerationem, qua respublicae maxime stare solent: cum Principis vero obitu solvi vinculum istud, quo imperantibus obstricti sunt subditi, ac proinde sui quodammodo iuris factos libere agere posse. Ita saluberrimo hoc, quamvis valde paradoxo, instituto securitati Principis prospicitur, maiestati summi imperii nil detrahitur, et tamen saluti reipublicae simul consulitur. Nam characteres hi, quamvis defunctis dati, totidem viventibus ad virtutem sunt stimuli.

Docet historia Potuana, per integros quadringentos annos duos tantum principes fuisse, qui infimum characterem, scilicet Mediocrem, tulerunt. Caeteri fere omnes Laudabilem aut haud illaudabilem emeruere,