Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/122

Haec pagina emendata est

citia parum decentia sordeant aut vilescant. Hinc non ausus sum mentionem facere rituum, quibus gradus ac promotiones in nostro orbe celebrantur, cum id, quod mihi acciderat Kebae, promotiones nostras Doctorales describenti, satis gravis causa esset perpetui silentii.

Praeter has Academias cunctae civitates maiores sua habent seminaria, sua gymnasia, ubi solicite delectus habetur ingeniorum, quo mature perspici queat, quaenam sit Rhodus, in qua quisque saltabit, aut in quo studii genere spem maxime polliceri possit. Dum in seminario Kebano tyrocinii rudimenta deposui, commilitones habebam quatuor iuvenes summi sacerdotis filios, qui omnes in re militari erudiebantur; quatuor alios Senatorii generis in opificiis et rebus manuariis; et duas virgines, quae in re navali instruebantur. Nam respicitur tantum tyronum indoles, nulla sortis aut sexus ratione habita. Habita ingeniorum exploratione, testimonia unicuique dant seminariorum moderatores, ea qua superius monstratum est fide. Testimonia haec sincera admodum et absque studio partium data censentur, quamvis secus mihi videretur, cum testimonium, quod ego a