Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/121

Haec pagina emendata est

haec exercitia in posterum proderunt, ac ad obeunda advocatorum munera, quae in vi dicendi consistunt, idoneos reddent. Hinc, cum narrarem, cuncta apud nos specimina academica in re oratoria fieri, istud institutum palam improbantes: Si omnes, aiebant, opifices in suendis calceis exempla exhiberent, pleraque specimina cruda atque incondita fore, ac solos sutores praemia et coronas emerituros. Mentionem tantum feci artis oratoriae, de disputationibus nil ausus dicere, cum eaedem hic inter spectacula ludicra numerentur. Doctores publici, quae utilia monitu suasuque sunt, non severe, non imperiose praecipiunt, uti philosophis nostris mos, sed festivos delectabilesque apologos commenti, res salubriter animadversas cum audiendi quadam illecebra inculcant.

Mirum est, quanta gravitate quantoque decore actus academici celebrentur, ac promotiones hic procedant. Nam cautio summa adhiberi solet, ne quid in actibus academicis deprehendatur, quod risui ansam dare aut speciem ludicri spectaculi exhibere queat; quippe existimant, ritus academicos gravitate ac decore distingui debere a ludis theatralibus, ne artes liberales ob earundem exer-