Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/120

Haec pagina emendata est

post venae sectionem in nosocomia aut ergastula compingi.

Exercitia academica haec sunt. Tenentur studiosi iuvenes tempore tyrocinii difficilium ac curiosarum quaestionum analysin reddere. Nodi hi solvendi statis temporibus proponuntur, certo iis statuto praemio, qui scitissime et elegantissime aenigmata explicant. His mediis verus uniuscuiusque profectus elicitur: et perspiciunt studiorum moderatores, quanta cuique sit hasta, et qua in re magisterium polliceri queat. Nemo nisi uni soli disciplinae operatur. Nam polymathiae studium fluxi ac vagi ingenii notam autumant. Hinc fit, ut studia, cum intra limites adeo angustos coarctantur, brevi maturescant. Ipsis quoque Doctoribus annua incumbunt specimina exhibenda. Philosopho morali difficile quoddam problema datur enucleandum. Historici est historiam aut partem quandam historiae contexere. Oeconomus et Mathematicus abdita detegere ac scientiis suis novis commentis lucem affundere tenentur. Iurisconsultorum specimina sunt aptae ac scite compositae orationes: nam soli hi sunt, qui in Rhetorica aut arte dicendi se experiri coguntur; cum soli sint, quibus