Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/119

Haec pagina emendata est
* * * * * * * * * * * * * * * * * *
CAPUT VIII:
De Academia.

In hoc Principatu tres sunt Scholae superiores sive Academiae, quarum prima est Potu, altera Keba, tertia Nahami. Studia, quae in iisdem excoluntur, sunt Historia, Oeconomia, Mathesis et Iurisprudentia. Quod ad Theologiam attinet, cum concisa adeo et compendiosa sit, ut duabus fere paginis tota pandi et explicari queat; cumque praecepta ista tantum contineat, ut amore et veneratione prosequamur Deum, rerum omnium creatorem ac moderatorem, qui in altera vita virtutes remunerabit, et scelera puniet, ita nullum est studium academicum, nec esse potest, cum legibus solicite cautum sit, ne quis de Dei essentia eiusdemque attributis disputer. Nec Medicina hic inter studia academica numeratur; nam cum arbores hae sobrie vivunt, morbi interni plerumque ignorantur. Nil dicam de Metaphysica et transcendentalibus studiis, cum nuper monstraverim, disputantes de essentia divina, de angelorum qualitate deque animarum natura,