Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/118

Haec pagina emendata est

earundem inertiam fovendam solum tendunt. Hinc cuncta huius Principatus monasteria, cuncta collegia, non nisi navas ac frugi arbores admittunt, eas scilicet, quae aut opere aliquo manuario rempublicam sublevare, aut studiis ac literis societatem, cuius membra sunt, ornare queunt. Excipiuntur tantum pauca quaedam monasteria, quae arbores alunt effoetas ac senio marcidas; hae enim aetatis privilegio omni labori sunt exemptae.

  1. Quando vitia status reformationem poscunt, lento incedere gradu necesse est. Nam cuncta simul inveterata vitia uno veluti ictu exstirpare velle est idem ac aegroto vomitum, purgationem ac venae sectionem uno eodemque tempore praescribere.
  2. Qui audacter cuncta pollicentur, et plura in se negotia simul suscipiunt, aut stolidi sunt, qui proprias vires ignorant, et pondera rerum non perspiciunt, aut mali ac spurii cives, qui sibi ipsis, non reipublicae serviunt. Prudens homo lacertos experitur, antequam molem subeat; et genuinus civis, cui patriae salus sit cordi, nil perfunctorie agendum existimat.