Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/117

Haec pagina emendata est

fert huc exemplum viri cuiusdam, qui, vacante perspicuo quodam et salivam illi maxime movente munere, per literas Principi indicat, pervenisse ad aures suas, quod Serenitati suae statutum sit, dignitatem, quam multi solicite ambiunt, in se conferre, quocirca splendidum istud munus, cui imparem se profitetur, deprecatur et, ut in alium magis idoneum conferat, humillime rogitat, in primis cum ipse statu suo praesenti contentus ad maiora non adspiret. Motus adeo Princeps hac humilitatis testatione est, ut praeter mentem suam deprecantem ad eandem dignitatem eveheret. Mox tamen didicit, falsa humilitatis specie se circumventum, cum novus minister fastu ac impotentia animi omnes excederet.

  1. Pauperem, qui non est solvendo, Senatorem vel Quaestorem aerarii constituere idem esse, ac famelicum cellae promptuariae praeficere. Idem dicendum de divite avaro: ille enim nil habet, hic vero nunquam sat habet.
  2. Nulla legata aut fundationes confirmare, quae ad alendas otiosas arbores ac ad