Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/116

Haec pagina nondum emendata est

ipse vel nequeat, vel non audeat facinora machinari, audebit servus aut minister, cuius opera utitur. Nam stolidus fundi dominus vulgo astutum villicum habet, et stupidus iudex dolosum scribam, qui absque metu fraudes exercet, cum, quicquid peccat, domini corio peccat. Hinc in distributione munerum in primis respicienda est dexteritas.

  1. Nemo, tanquam ambitiosus, temere damnandus, ac ob id solum a limine honorum removendus est, quod munera, quibus parem se credit, ambiat. Nam si in distributione officiorum hanc regulam nimis stricte sequitur Princeps, humilitatis larvam induet ambitiosissimus quisque, certus, quod hac via tutius et celerius ad metam perveniat. Princeps vero acerrimos honorum venatores contra mentem suam promovebit, quia specie humillimos circumspicit, id est eos, qui, vacante aliquo munere, fugam simulant ac latebras quaerunt, quique per amicos disseminant, ab omni se dignitate, ab omni honore publico abhorrere. Af-