Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/115

Haec pagina nondum emendata est

sunt, quarum specie saepe fallimur. Nam unusquisque pietatem simulat, cum sciat, hac virtutis ostentatione viam sibi ad honores pandi. Unusquisque etiam eodem intuitu probum atque integrum se profitetur. Huc adde, quod de pietate aut integritate viri non facile sit iudicare, antequam ad munus admittatur, in quo, tanquam in conspicuo theatro, specimina virtutum editurus est. Dexteritatem vero praevio examine facile est explorare. Nam stupido ac ignaro difficilius est stupiditatem ac ignorantiam, quam hypocritae impietatem, aut nebuloni iniquitatem tegere. Porro capacitas ac probitas non sunt contrariae semper virtutes, quin in uno eodemque homine facile coalescant, veluti stupor cum probitate non semper est coniunctus. Si vero vir capax simul sit probus, omnibus numeris est absolutus. Stupidus vir aut bonus aut malus est; si malus, notum est, quot monstra alat ignorantia, quando cum malitia est coniuncta; si vero bonus est, ob stuporem virtutes, quas possidet, exercere nequit. Et, si