Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/114

Haec pagina emendata est

le faciat, si aemulationem quandam inter consiliarios suos foveat, cum hoc modo saepe detegitur veritas, velut veram causae cognitionem e iurgiis advocatorum hauriet iudex.

  1. Prudenter agit Princeps, si in rebus momentosis totius senatus sententias audiat; tutius tamen est singulorum senatorum seorsum, quam totius coacti senatus uno eodemque tempore mentem explorare: nam in toto coacto senatu, ubi sententiae palam dicuntur, fieri solet, ut disertissimus saepe senator torrente eloquentiae suae caereros abripiat, et sic pro multis unicam tantum sententiam audiat Princeps.
  2. Poenae non minus necessariae sunt, quam praemia; nam illis sistuntur mala, his promoventur bona. Hinc opus est, et malum virum ob rem bene gestam praemio mactare, quo ad munera rite obeunda acuantur alii.
  3. In promotionibus ad dignitates ac publica munera docet dexteritatis in primis habendam esse rationem. Nam licet pietas et integritas per se virtutes sint magis commendabiles, hae tamen