Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/113

Haec pagina emendata est

Necesse hinc esse, ut iuvenis moderator sit patriae amans, qui amorem in proprios subditos principi instillet: eo enim cuncta, quae iuveni dat, praecepta collineare debere.

  1. Necesse est, ut indolem subditorum penitus scrutetur Princeps, eidemque se conformet; et, si vitiis subditorum mederi velit, exemplo potius quam legibus reformet.
    ... Velocius et citius nos
    Corrumpunt vitiorum exempla domestica, magnis
    Cum subeant animos auctoribus ...
  2. Ut neminem otiosum esse patiatur, cum otiosi viri patriae sint oneri: nam industria continuisque laboribus crescunt et roborantur vires reipublicae ; mala vero consilia ac subdolae machinationes dissipantur et evanescunt. Hinc consultius statui est, ut subditi rebus inutilibus, nugis ac ludis occupentur, quam ut indulgeant otio, pravorum consiliorum fomiti.
  3. Officium Principis est, ut concordiam inter subditos servet; quamvis non ma-