Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/112

Haec pagina nondum emendata est

implebit; ille in rebus inveniendis aut detegendis sagax, hic in rebus exsecutioni dandis strenuus est: ideoque pauci sunt, qui plane inutiles dici queant. Nam, quod tot creaturae tales videantur, non creatoris culpa est, sed eorum, qui vires uniuscuiusque non rite perspiciunt, et eo, quo iubet Minerva, ducunt. Thesin hanc meo exemplo illustrat his verbis: vidimus aevo nostro animal superterraneum, quod omnium suffragiis ob praecox ingenium tanquam inutile terrae pondus habitum fuit, ob gressus tamen celeritatem et pedum praestantiam non exiguo nobis usui fuisse. Lecta hac paragrapho, tacite ita mecum locutus sum: Prologus est honesti viri, sed epilogus ac finis est nebulonis.

  1. In arte regnandi praecipuum istud iudicat, ut imperator solicite circumspiciat idoneum haereditario principi praeceptorem, eligatque pietate et eruditione maxime monstrabilem, cum ex institutione futuri successoris salus reipublicae fluat. Nam quod in viridi aetate discimus, in naturam abit.