Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/111

Haec pagina emendata est

Principis recipitur, patrocinio eiusdem pessimae notae cives emergunt ac munera publica invadunt.

  1. Illos quam maxime habeat suspectos, qui saepissime aulam frequentant, ac atriis illius perpetuo inerrant; nam qui limina principum crebrius et haud rogati terunt, ii sunt, qui facinus aut perpetrarunt aut moliuntur.
  2. Ardentissimos honorum captatores minimo honore dignetur: nam, cum nemo stipem petit, nisi qui inops est, et fame premitur, ita nemo quoque honores avide venatur, nisi qui virtute ac meritis nullam aestimationem sibi acquirere potuit.
  3. Praeceptum est revera quidem utilissimum, sed cui adstipulari nequibam ob odiosum, quo illustratur, exemplum. Praecepti verba haec fere sunt; nullum civem prorsus inutilem iudicandum; nam nemo tam hebes atque obtusus est, qui non, si verus fit delectus, usui alicui inservire, imo in certa re excellere queat. Exempli gratia: ille iudicio pollet, hic ingenio, ille robore animi, hic corporis; ille iudicis, hic scribae officium