Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/108

Haec pagina emendata est

bat vidua septem ramorum nomine Rahagna, ob integritatem et egregias animi dotes ad tanti ponderis officium admota. Diu hoc munere functa erat, et quidem aliquot annos ante obitum mariti, qui, quamvis et ipse in rebus aerarii apprime versatus esset, coniugis tamen consilio ac nutu regebatur, adeo ut nihil proprio arbitratu ordinaret, hinc vicarium potius quam maritum diceres. Literas quidem et edicta proprio nomine edidit, quoties illa aut puerperio aut morbis impedita, negotiis vacare nequibat, nihil tamen ratum ac authenticum censebatur, antequam uxoris subscriptione aut sigillo esset munitum. Duos Rahagna habuit fratres, quorum alter cellae aulicae inspector erat, alter lanio aulicus, nec ausi sunt ob tenuitatem ingenii, licet sororem haberent in tanto honoris fastigio positam, maiora ambire: tanta his iustitia distribuuntur munera.

Ipsa Rahagna, quamvis arduis negotiis distenta teneretur, infanti tamen posthumo mamillas praebebat. Munus istud nutricationis nimis molestum ac tanta matrona indignum mihi iudicanti, respondebant subterranei: Ecquid credis, naturam foeminis “mammarum ubera, quasi quosdam naevulos