Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/107

Haec pagina emendata est

testimoniis tam doctrinae, quae ab Examinatoribus sive Karattis dantur, quam vitae morumque, quae a vicinis et tribulibus emeruere. Hinc reipublicae non desunt idonei viri, qui vacantia munera implebunt. Istud inprimis memorabile est, quod nemini ius habitationis in urbis regione aut vico concedatur, nisi munitus sit testimonio regionis aut vici, ubi olim habitavit, cautionemque exhibeat vitae futurae.

In legem semel latam, ac publica auctoritate sancitam, prohibitum est sub poena capitis commentari, adeo, ut in rebus politicis restrictior sit libertas, quam in sacris. Causam huius instituti hanc afferunt: si quis in religione aut rebus fidei aberret, suo solo periculo errat; at si quis leges publice sancitas in dubium vocet, aut interpretationibus suis in alium sensum detorquere moliatur, societatem turbat.

De statu aulico et de eiusdem oeconomia superius a me allata sunt nonnulla. Monstravi, Kadoki, sive magnum Cancellarium supremum inter aulicos locum tenere. Huic proximus est Smirian, sive magnus aerarii praefectus. Spartam hanc eo tempore obi-