Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/106

Haec pagina emendata est

ta liberorum pater, sui temporis heros. Notandum tamen est, ad gloriam istam acquirendam non sufficere solam sobolis procreationem, sed opus esse, ut et liberi honeste sint educati.

In legum ac edictorum latione omnia lente procedunt; nam veterum fere Romanorum ritu leges hic conduntur. Novae legis rogatio cunctis civitatum curiis affigitur. Et tunc liberum est civibus eandem examinare, ac monita sua ad Prudentum collegium, eum in finem in civitate Potuana constitutum, deferre. Serio hic perpenduntur omnia, quae de legis latione, obrogatione aut abrogatione, approbatione, correctione, limitatione aut extensione allata sunt. Et cum iureconsultorum limam omnia sic subierint, tandem ad consensum ac subscriptionem Principis mittitur promulganda lex. Cunctatio haec ridicula quidem nonnullis videri potest; at effectus huius cautionis est aeterna legum duratio, et fama accepi, nullam huius Principatus legem quingentorum annorum spatio minimae mutationi fuisse expositam.

In custodia Principis est catalogus arborum maxime insignium, una cum earundem