Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/105

Haec pagina nondum emendata est

ut omnes submitteret ramos capitisque inclinatione cuivis plebeiae arbori gratum animum testaretur. Quaerenti mihi causam respondetur, ita fieri debere, cum in civium neminem plura beneficia essent collata, ac proinde maximus is reipublicae debitor existeret. Ad hunc tamen cultum nemo lege obligatur, sed cum Potuani sane ac cum iudicio omnia expendant, sponte hanc virtutem exercent, existimantes se ad talem, quem grata mens dictitat, cultum obstringi: aliter sane ac apud nos, ubi ii, qui maximis honoribus maximisque emolumentis cumulantur, pauperiores alto supercilio despiciunt. Cives vero meritissimi, quos omnes colere ac venerari iubentur, sunt numerosae sobolis auctores. Heroës hi subterranei sunt, sacraque apud posteros memoria eorundem manet. Soli etiam sunt, quibus nomen magni confertur. Longe aliter ac apud nos, ubi Magni dicuntur humani generis eversores. Hinc facile est coniicere, quid de Alexandro Magno aut Iulio Caesare statuerent subterranei, cum uterque sine prole mortuus aliquot hominum myriades neci dederit. Memini epitaphium rustici cuiusdam videre Kebae hac inscriptione ornatum: hic iacet iochtanus magnus, trigin-