Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/104

Haec pagina emendata est
  1. Rustici et agricolae octo ramorum et supra.
  2. Agricolae septem ramorum et infra.
  3. Fabricarum sive manufacturarum conditores.
  4. Opifices, qui opificia necessaria exercent.
  5. Philisophi et mitra donati Doctores utriusque sexus.
  6. Artifices.
  7. Mercatores.
  8. Aulae Ministri, qui stipendio fruuntur 500 Rupatorum.
  9. Iidem, quibus annuum stipendium est 1000 Rupatorum.

Valde ridiculus mihi visus est hic honorum index, cui nemo in orbe nostro album calculum adiiceret. Subodorabar equidem, quaenam esset inversi ordinis ratio, quonam fundamento niteretur, et quibus argumentis eandem propugnarent subterranei. Sed fateor, adhuc mihi paradoxon esse, quod capere nequeo.

Inter alia notatu dignissima notabam sequentia. Quo pluribus beneficiis quis a republica cumulatur, eo modestiorem ac submissiorem se exhibet. Ita saepe videbam, Bospolak, virum inter Potuanos opulentissimum, tanta humilitate obvios in itinere cives excipere,