Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/101

Fuit in emendando quaedam difficultas

rentur. Nam omnis arbor, cui valor aliquis erat internus, quaeque virtute ac prudentia conspicua satis erat, adduci non poterat, ut titulum aut proedr¡as characterem ambiret. Arbores vero nauci ac nullius pretii, quo naturale vitium et inanitatem splendidis honorum titulis quodammodo tegerent, absque intermissione Principem tamdiu petitionibus fatigabant, donec titulum quendam extorquerent. Hinc effectum, ut tituli tandem vilissimarum arborum haberentur notae ac indicia. Miras igitur ac ridiculas scenas advenis exhibebant congregationes solennes ac convivia, cum viderent, vepres aut dumos honoratioribus subselliis, palmas vero, cedros et conspicuas quercus decem vel duodecim ramorum scamnis aut infimis sedilibus locari: nam, durante hoc statu, pauci erant vepres sine aliquo charactere. Foeminis tituli dabantur consiliariarum oeconomiae, moderationis aut aulae, et maiores in sexu sequiore quam virili turbas istud ciebat. Nonnullarum arborum vana ambitio eo usque progrediebatur, ut, quamvis duobus tantum aut tribus ramis essent a natura donatae, titulos tamen decem vel duodecim ramorum venarentur, et, quae vepres aut dumi erant, palmae vocari