Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/100

Haec pagina emendata est

Imperium Principum Potuanorum, quamvis nullis legibus circumscribatur, paternum potius quam regium est. Ingeniis enim, non legibus iustitiam colentes, principatum ac libertatem, res alibi dissociabiles, constanter miscent.

Inter huius Principatus leges maxime salutaris est illa, qua Principes aequalitatem, quantum respublica patiatur, inter subditos tueri conantur. Hinc nullae hic sunt dignitatum classes, tantum inferiores superioribus obtemperare, et iuniores seniores colere ac venerari coguntur. Monstrant quidem annales subterranei, ante aliquot saecula in usu fuisse dignitatum classes, easdemque legibus publicis fuisse ordinatas; sed patet simul, magnis has motibus causam dedisse: nam fratri natu maiori durum atque acerbum videbatur, fratri suo minori loco cedere, et parentibus intolerabile erat liberis posthaberi, adeo, ut altera arbor alterius praesentiam fugeret, et tandem omnes conversationes ac sodalitates penitus cessarent. At non sola erant haec incommoda. Distinctionibus his procedente tempore effectum est, ut praestantiores ac digniores arbores, quas natura maximis animi dotibus et plurimis ramis decoraverit, ultimis ac infimis subselliis in conviviis ac sodalitatibus loca-