Pagina:Leges statutae reipublicae Sancti Marini.pdf/98

Haec pagina nondum emendata est
43
LIB. II.


inspecta, solvere debeat, ita tamen , ut terminus praedictus decem dierum spatium non excedat. Apponendo expressam poenam in dicto praecepto debitori non solventi facto eorum arbitrio, quam irremissibiliter ab eodem exigere teneantur, si praecepto ipso non paruerit, ubi per creditorem fuerit accusatus , et nihilominus debitor ipse ad solvendum suo creditori compellatur. - Declarantes quod huiusmodi praeceptum post triennium pro nullo , et nullius roboris , et momenti , et penitus pro circumducto habeatur, remanentibus tamen firmis iuribus ipsorum creditorum.

De executione praeceptorum.

Rubrica. IX.

Quia iura prohibentquaestionem ex quaestionibus oriri, statuimus, et ordinamus quod praecepta facta , ad aliquam pecuniarum quantitatem persolvendam, vel aliquid aliud ad alterius petitonem faciendum, debitae mandentur executioni ad eorundem instantiam, ad quorum petitionem facta sunt, contra illos, contra quos emanata fuerunt, vel suos heredes, debitore ipso, vel eius heredibus semel tantum citatis, cogendo etiam personaliter debitorem ipsum , vel eius heredes , et pronunciando, absque ulla libelli oblatione, vel alia iuris solemnitate , viso praecepto producto , tenutam ipsi creditori esse dandam de bonis debitoris ad electionem ipsius creditoris.

Habeat tamen reus, si comparendo hoc petierit ante omnia, terminum quinque dierum ad opponendum dicto praecepto, contra quod tamen opponi non possit nisi exceptio falsitatis, et solutionis in totum, vel in partem, vel alterius liberationis , transactionis , rei iudicatae , compensationis alterius debiti , quod per publicum probetur instrumentum , vel praescriptionis.

Quam, vel quas reus ipse intra dictum terminum opponere, et probare teneatur, et super ijs, vel earum altera Domini Capitanei in cognoscendo , et decidendo summarie , sola facti veritate inspecta, procedant.

Quod si reus ipse eam, vel eas opposuerit, et non probaverit in solidis viginti denariorum Camerae Communis condemnetur, et creditori legitimas expensas, damna, et interesse reftciat. Aliae autem exceptiones, tanquam vanae, et frivolae non admittantur.