Pagina:Leges statutae reipublicae Sancti Marini.pdf/89

Haec pagina nondum emendata est
STATUTORUM


contumacem procedi possit per aotorem; Et haec forma citandi vindicet sibi locum in primis citationibus eorum qui amplius, et nunquam ex eadem causa fuerint ih iudicio. In alijs vero citationibus fiendis in processu causae unica tantum sumciat citatio, vel personalis, vel domij velnad fenestras secunduln casuum varietatem, et personarum de quibus supra fit meritio.

De modo , et fonna procedendi in hereditate iacente.

Rubrica. IV.

Statuimus , et ordinamus , quod quisque agere intendens contra hereditatem iacentem teneatur omnes, et singulos generaliter citari facere, qui hereditatis praedictae se heredes esse praetendent, seu alias quomodocumque sua putaverint interesse, quatenus infra terminum arbitrio dictorum Dominorum Gapitaneorum statuendum considerata ut supra locorum distantia, debeant coram ipsis Dominis Capitaneis, vel eorum altero comparere ad hereditatem adeundam, vel ad dicendum, et contradicendum quicquid volunt, et possunt, quare non debeat procedi ad dationem curatoris hereditati praedictae, quae citatio fieri debeat ad fenestras Palatij Communis, vel per edictum ad easdem valvas Palatij affigendum duabus vicibus continue absque ullo intervallo diei iuridici.

Quibus citationibus , sic ut praefertur, factis, reus pro legitime citato in omnibus dictis casibus habeatur: ita ut contra ipsum sic citatum, et non comparentem, possit tahquam contra contumacem, accusatis contumacijs, ad ulteriora procedi, videlicet ad dationem Curatoris praedicti, qui de proximioribus defuncti esse debebit, et si proximiores praedicti non reperirentur, tunc is sit, et esse debeat, quem maior pars creditorum elegerit. Qui quidem Curator praedictus inventarium bonorum omnium hereditatis iacentis praedictae corificere teneatur, et pro suo salario, et mercede habeat si Gurator extiterit per annum, vel ultra, sex denarios pro qualibet libra valoris totius hereditatis, si vero minori tempore extiterit Curator habeat pro suo salario praedicto dimidiam partem tantum salarij praedicti.

Nisi forte reus, et heres postea comparens allegaverit, et probaverit iustum, et legitimum impedimentum , quo casu iudicium cum Curatore agitatum usque ad tempus illud valeat, et teneat, et ab inde in posterum, cum ipso herede prosequatur, et ipsius Curatoris officium finitum esse intelligatur . Et hoc nisi apparuerit de collusione facta cum dicto Guratore