Pagina:Leges statutae reipublicae Sancti Marini.pdf/78

Haec pagina nondum emendata est
33
LIB. I.


poenis tam ipsis Dominis Capitaneis quam ipsis Officialibus, qui praedicta facere distulerint , vel neglexerint, unius scuti pro quolibet eorum, et qualibet vice, et nihilominus dicti Domini Capitanei revidere, et saldare, et dicti Officiales dicta computa infra alios octo dies sequentes reddere semper teneantur. Fractam vero, existentem circa moenia dicti Castri Serravallis, volumus, et mandamus, per eosdem Officiales glandibus curari seminari quanto citius, silvamque in ea nascentem educari, et conservari.

Et eius ligna , sive eorum valorem per Massarios , et Vicecapitaneos dicti Castri, non posse converti in alium usum, quam ad coquendas fornaces calcis , et aliorum caementorum pro instauratione, et conservatione necessaria prsdicti Castri. Et ut redditus , introitus , et proventus Communitatum dictorum Castrorum Serravallis, Faitani, et Montis giardini per deputatos diligenter exigantur, et fideliter, ac utiliter expendantur, et sine praeiudicio dictarum Communitatum , volumus , et mandamus, quod de cetero Massarius Serravallis eligatur a Consiliarijs eiusdem loci , dummodo non sit unus de praedictis Consiliarijs .

Et quod Consiliarij dicti Castri , qui pro tempore fuerint , teneantur curare, quod eorum Massarius una cum Capitaneo dicti Castri sex mensium praecedentium , infra mensem immediate sequentem a die finiti eorum officij , compareant coram Dominis Capitaneis , Camerario , et Procuratore Fisci Terrae nostrae , ipsis Consiliarijs dicti Castri praesentibus , et rationem reddant tam ipse Capitaneus, quam Massarius, de gestis, et administratis per eos tempore eorum officij. Sub poenis librarum decem denariorum, Communitati nostrae applicandorum , et persolvendorum pro qualibet vice , et pro quolibet ex Capitaneis Terrae nostrae qui negiigens fuerit in revidendis dictis comImtis. Nec non unius scuti per solidum a quolibet ex Consiiarijs dicti Castri, qui non procuraverint , quod dictus Massarius, et Capitaneus in dicto tempore rationem reddant modo, et forma supradictis.

Quam poenam unius scuti duplicatam solvere teneantur Communitati nostrae etiam dictus Massarius, et Capitaneus Serravallis pro quolibet eorum, et qualibet vice, qua defecerint, aut neglexerint dictam rationem eorum administrationis reddere inlra dictum tempus. Volentes praedictum ordinem in reddenda ratione administrationis, reddituum, ac introituum observari debere etiam a Capitaneis Castrorum Faitani , et Montis giardini , nec non a quatuor Consiliarijs Faitani, et a Vicecapitaneis Montis giardini, et eorum Massarijs, et exactoribus sub praefatis poenis.