Pagina:Leges statutae reipublicae Sancti Marini.pdf/71

Haec pagina nondum emendata est
STATUTORUM


De electione officio, ac mercede Castellani secundae Arcis.

Rubrica. XLVI.

Facta electione Castellani secundae Arcis Terrae Sancti Marini sitae in summitate montis vulgariter nuncupati Monte della cesta infra moenia nova „ et primam Arcem , eisdem modo, formis, et circumstantijs „ ac tempore, quibus electionem Castellani primae Arcis fiendam esse in praecedenti statuto tradidimus, debeat ipse Castellanus medio eius iuramento, praestando in manibus Dominorum Capitaneorum bene , et diligenter sine dolo, fraude, aut machinatione aliqua ad usum veri boni, et diligentis Castellani custodire dictam Arcem , sive Turrim cum suis custodijs, fortilitijs, cisterna, moenijs, hortis,et bonis mobilibus , et immobilibus , ac alijs iuribus , et pertinentijs sibi de mandato Dominorum Capitaneorum a Cancellaria per inventarium describendum in libris capitulorum dictaeCommunitatis consignandis in dicta Arce , sive in summitate nostri Montis infra moenia nova , et primam Arcem Terrae praedictae in loco vulgariter nuncupato , la Fratta di sopra.

Et in dicta Arce, sive Turri debeat continue habitare, cum ejus familia, et ab ea non recedere, nisidemanepostsonumMissarum causa eundi ad aliqua eius negotia necessaria per duas, vel tres horas, et post prandium per alias duas horas, relicta in dicta Arce, sive Turri una persona ex eius familia, et postea redire ad dictam Arcem , et de nocte continue stare in ea , et ipsam custodire, et custodias facere, et alijs custodijs dictaeTerrae,etArcismaioris secundum ordinem, et morem hactenus observatum respondere, et non contrafacere. Et casu quo constaret ipsum non adfuisse in dicta Arce, si tempore noctis defecerit solvat de facto Gamerae nostrae pro qualibet vice pro poena bononenos vigintj, si vero de die defecerit solvat solummodo medietatem dictae poenaei absque alia condemnatione , omni appellatione remota.

Teneatur etiam ipse Castellanus diligenter custodire silvas riparum, et fractae Communis , ne ab aliquibus personis, et bestijs damnificentur , et statim visis aliquibus personis, seu bestijs damnificantibus , debeat denunciare , et notificare Dominis Capitaneis tales damnificantes sub vinculo eius iuramenti. Nec possit ipse Castellanus in locum suum substituere, vel subrogare aliquem sine licentia Corisilij generalis dictae Terrae.

Et tempore belli ab occasu usque ad ortum solis, tempore vero pacis a prima hora noctis usque ad auroram diei sequentis , nequeat dictam Arcem aperire , vel apertam tenere , nec aliquam personam in ipsam introducere , nec