neraliter ad omnia alia, et singula faciendum, gerendum, dicendum , et cum effectu operandum , quae in praedictis , et
circa praedicta, putaverint necessaria, et opportuna. Ac etiam
omnia ea, et singula, et circa provisionem pestis, et salutem
ac liberationem dictae Terrae, Curiae, et districtus , quae possent facere ipsi Domini Capitanei , ;et statrientes , etiain si ea
forent, quae sine expressa auctoritate, et potestate Dominorurii
Consiliariorum fieri non possent. Concedentes dictis Dominis
Capitaneis , et Superstitibus pro tempore existentibus in prae<dictis , et circa praedicta occasione pestis eandem liberam , plenam, amplam, et omnimodam potestatem providendi, quam
habet generale Consilium nostrae Reipublicae Princeps.
Ac insuper liberantes, et absolventes ex nunc dictos Dominos Capitaneos, et Superstites ab omni Syndicatu, et ratione reddenda de gestis, vel gerendis per eos super praemissis, quibuscunque in contrarium facientibus non obstantibus , et praedicta omni meliori modo, etc.
De electione , officio , et mercede Castellani primae arcis.
Rubrica. XLV.
Statuimus, et ordinamus, quod quotamnis de mense Aprilis in primo generali Gonsilio per Dominos Capitaneos , qui pro tempore fuerint , et deinde per Consiliarios volentes , proponi debeant omnes ambientes , et peteiitesiofficium Castellaniae Arcis maioris sitae in summitate ; Terrae nostrae Sancti Marini, videlicet in monte vulgariter nuncupato Monte della guaita qui sint, et esse debeant oriundi de dicta Terra Sancti Marini, vel eius Territorio , et apti , ac idoriei ad diotum ofncium exercendum , cum quibus etiam concurrere possiti, si voluierit, Castellanus antecedentis anni. Et qui ex eis superaverit ceteros maiori numero suffragiorum , et balluctarum , isit et intelligatur esse electus Castellanus dictae Arcis , cuius officium duraturum per annum , et ultra , si confirmatus fuerit modo praedicto , sit praevio eius iuramento praestando in manibus Dominorum Capitaneorum bene , et diligenter sine dolo , et fraude, aut machinatione aliqua ad usum veri boni, et diligentis Castellani custodire dictam Arcem cum suis Turribus , domibus, custodijs, cisterna , moenijs , hortis , et bonis mobilibus , et immobilibus, ac pertinentijs existentibus in ea, seu in ejus pendicibus sibi de mandato Dominorum Capitaneorum consignandis a Cancellario Communis per inventarium describendum in libris capitulorum dictae Communitatis.