Pagina:Leges statutae reipublicae Sancti Marini.pdf/65

Haec pagina nondum emendata est
STATUTORUM


de praedictis aestimatoribus, eis liceat de ordine Dominorum Capitaneorum alium de praedictis aestimatoribus partibus non suspectum eligere, et ad videndum, et aestimandum damnum conducere . Habeant autem dicti aestimatores pro qualibet eorum aestimatione cum sua relatione de damnis datis in eorum Capellam bononenos duos, sed extra eorum Capellam bononenos tres, et Suandoque plures attenta locorum distantia arbitrio Dominorum Capitaneorum , etc. Quo vero ad pertinentia officij relatoris sive denunciatoris maleficiorum tenentur servare, et facere ea omnia, et singula de quibus in statuto sub Rubrica de relatoribus maleficiorum .

De officio Massariorum Protectoris nostri Sancti Marini.


Rubrica . XLIII.

Statuimus, et ordinamus, quod Massarij oblationum Sancti Marini Protectoris nostri teneantur in fine anni infra mensem eorum finito officio reddere administrationis suae rationem, et omnium rerum ad dictas oblationes pertinentium ad eorum manus perventarum, cum consignatione reliquorum Massarijs eorum successoribus per eos eligendis , ad poenam decem librarum denariorum pro quolibet ipsorum dictam resignationem, et consignationem integram non facientium. Et nihilominus ad praedicta cogi , et compelli debeant. Et Capitanei dictam poenam de facto exigere teneantur, et illam in utilitatem , et ornatum Ecclesiae Sancti Marini convertere . Qui Domini Capitanei si in hoc negligentes extiterint eamdem poenam incurrant, quam Massarij praedicti rationem, ut supra, non reddentes. Et successores Capitanei dictas poenas exigere teneantur, et illas in utilitatem dictae Ecclesiae converti facere semper sub eadem poena.

Et ne fraus committatur statuimus, quod praesentes Massarij librum unum conficere teneantur, in quo quicquid ad eorum manus pervenerit , tam ex redditione rationum suorum praecessorum, quam ex qualibet alia causa cdhscribatur. Qui liber semper penes Dominos Capitaneos pro tempore existentes remanere debeat. In quorum, et Camerarij, ac Fisci Procuratoris praesentia rationes praedictae reddantur, et calculentur, ac in dicto libro annuatim clare , specifice , et aperte describantur.