Pagina:Leges statutae reipublicae Sancti Marini.pdf/60

Haec pagina nondum emendata est
24
LIB. I.

indulgemus. Quodque eorum personae nullo unquam tempore sint obligatae ad aliqua onera personalia9 praeterquam ad ea quae spectant ad militarem disciplinam , ad custodiam , et defensionem patriae, et Terrae nostrae Sancti Marini, et alia in statutis nostris contenta. Et quam primum aliquis de descriptis in eadem militia nostra quinquagesimum quintum annum suae aetatis attigerit, volumus ei concedi posse, ac debere honoratam licentiam , libertatem, ac missionem ab oneribus militaribus, et quod nihilhominus frnatur eius vita durante omnibus honoribus,militibus et privilegijs, concessis in futurum concedendis militiaetam nostrae velutiquam si adhuc esset miles eiusdem militiae. Quae privilegia deferendi arma, et omnia, et singula alia pariter concedimus , et indulgemus etiam Do1ctoribus cuiuscumque aetatis, et scholaribus in Gimnasijs publicis alicuius civitatis studentibus.

De bracio balistantium , et archibusiorum.

Rubrica. XXXVIII.

Maiorum nostrorum vestigia, et inveteratam consuetudinem sequi volentes, statuimus, et ordinamus, quod Domini Capitanei qui pro tempore fuerint quotannis in die Festivitatis Sancti Marini nostri ProtectoriS, ac advocati pro maiori eius celebratione, ac honore, nec non pro militum exercitio, et utilitate debeant emere impensa publica bravium aliquod de panno, sive de alia materia valorem quattuor scutorum non excedens, et illud proponere ac donare illi, seu illis ex archibuserijs nostrae iurisdictionis, aut forensibus, cuius, sive quorum exonerati archibusij pila plumbea in platea nuncupata il planello, seu alibi dictorum Dominorum Capitaneorum arbitrio pilas aliorum vicerit, et superaverit vicinitate ad scopum propositum. Et aliud simile bravium dicti DomJLni Capitanei debeant proponere, ac donare etiam magnarum balistarum ludum exercentibus, videlicet illi, cuius balistae sagitta fuerit magis propinqua scopo proposito.

De electione, officio, et potestate Praefectorum seu Depositarij Annonae. Rubrica. XXXIX.

Depositarius Annonae unus vel plures eligantur per Consilium Generale dictae Terrae, et non aliter, et sic electi teneantur granum, et pecunias, ac nomina debitorum Annonae sibi consignandas, et consignanda recipere , conservare, exigere, et custodire, ac sine omni dolo aut fraude administrare emendo , ct venden-