Pagina:Leges statutae reipublicae Sancti Marini.pdf/55

Haec pagina nondum emendata est
STATUTORUM


faciendis, et a nobis approbatis, seu approbandis, sub poenis in dictis statutis contentis , vel in defectum illorum arbitrio Dominorum Capitaneorum , et ipsius Ducis militiae, impositis, seu imponendis. Quas poenas per executores etiam nostros exigi facere possit. Et ut dictus Capitaneus, cummaiori fidelitate, et alacritate inserviat praefatae Reipublicae nostrae eidem concedimus omnia , et singula privilegia , indulta , prerogativas, honores , et iurisdictionem ad praedictum eius officium spectantes, cum facultate etiam eligendi , et- deponendi Locum tenentem, signiferum , sergentem , et alios Officiales , et milites eiusdem militiae secundum eorum merita , vel demerita. Mandantes omnibus , et singulis militibus , nec non quibuscunque Officialibus, et Ministris praefatae militiae , qui nunc sunt, vel pro tempore fuerint , quod debeant parere praedicto eorum Duci, et Capitaneo. Qui pariter una cum eisdem Officialibus , et militibus antedictae miIitiae semper teneantur obedire dictis Capitaneis Terrae nostrae Sancti Marini. Quod ut facilius , et libentius faciant omnibus , et singulis eorum respective concedimus, et indulgemus capitula continentia munera, et privilegia infrascripta videlicet, etc.

Volentes conservare , Qt etiam pro nostris viribus augere nostram honoratam, et bene instructam militiam, ut eam non modo deferamus ad meliorem rei bellicae disciplinam, militaribusciue intentam exercitijs, sed etiam, ut illam diversis beneficijs, et commodis afficiamus^ nec non maioribus privilegijs descriptorum in ea summos labores, et incommoda, quae in ea sustinent, compensemus, infrascriptas leges, et decreta pro maiori honore, ac utilitate nostrae militiae, ac eius militum sancimus , et ordinamus , eaque ab omnibus inviolabiliter observari hoc edictali, et in perpetuum valituro statuto mandamus, etc.

In primis igitur descriptionem , et electionem tum militum, tum Officialium ipsius nostrae militiae remittentes arbitrio, ac voluntati ipsius Ducis , seu Capitanei militiae , volumus , et mandamus per ipsum eligi debere homines , qui huiusmodi exercitio armorum sint apti , et idonei , ac aetatis ab anno sexto decimo usque ad quinquagesimum quintum, absque aliquo respectu cuiuscunque personae , et gradus. Eximentes tamen ab huiusmodi electionibus Doctores , et scholares , nec non Officiales , et ministros ipsius Communitatis , quos durante eorum officio volumus esse immunes, et exemptos a dictis oneribusmilitaribus. De qualibet autem familia, et domo, in qua sint duo hbmines, possit , et debeat describere , et eligere unum , et de illis , in quibus erunt tres , vel quattuor , eligere duos , et si in aliqua domo erunt plures quattuor, debeat eligere, et describere medietatem illorum. Et eo casu si erunt impares numero, debeat semper eligere minorem numerum : declarantes quod