Pagina:Leges statutae reipublicae Sancti Marini.pdf/54

Haec pagina nondum emendata est
21
LIB. I.


positionejn Dominorum Capitaneorum , et Consiliariorum , cum honoribus, ac emolumentis solitis, et consuetis. De praedictis vero pecunijs canonum , devolutionum , novarum investiturarum, sive liberationum dictorum bonorum, nolumus aliquam minimam quantitatem per ipsum Depositarium expendi etiam de mandato Dominorum Capitaneorum pro tempore existentium nisi in aedificio Palatij Communitatis noviter construendi, et illo absoluto, in alijs aedificijs publicis, et hoc semper de commissione, et mandato generalis Consilij. Et si secus factum fuerit, tam ipsi Domini Capitanei quam ipsi Syndici, ac eorum Depositarius , et notarius, qui praedicta omnia, et singula ad unguem non observaverint , seu observari non curaverint , in solidum , de facto , de eorum proprio solvere teneantur ipsi Communitati , nec non scuta duo pro poena qualibet vice absque ulla excusatione.


De electione , officio , et privilegijs Capitanei Officialium, et militum nostrae militiae.

Rubrica. XXXVII.

Adveniente tempore novae electionis Capitanei nostrae militiae, statuimus , et ordinamus, quod domini Capitanei Terrae nostrae , et post eos ceteri Consiliarij volentes , possint , ac debeant propojiere in generali Consilio nostro , unum vel plures viros de Terra Sancti Marini oriundos , in rebus militaribus praticos , et expertos in Ducem , et Capitaneum militiae Reipublicae , et custodiae Terrae nostrae. Quibus omnibus positis ad suffragia, ille qui maiorem numerum balluctarum albarum obtinuerit, sit, et censeatur electus, et deputatus Dux, et Capitaneus nostrae militiae, et custodiae, cujus officium ad beneplacitum ejusdem Consilij duraturum statim gratis receptis litteris patentibus suae electionis, praevio ejus juramento in manibus Dominorum Capitaneorum praestando, de eo bene, ac fideliter exercendo, sit imperandi omnibus et singulis di€tis nostris militibus, et pro militibus nostrae militiae descriptis in libris eidem Capitaneo consignandis , et per eum diligenter conservandis , ac in fine ejus officij in Archivio consignandis, et similiter militibus custodiae Terrae nostrae. Nec non iubendi, et praecipiendi eisdem omnia, et quaecunque sibi videbuntur necessaria, utilia, ac opportuna pro custodia Terrae nostrae, et pro bono, pacifico, et honorifico statu Reipublicae nostrae, cum facultate etiam mulctandi,puniendi,et castigandi, seu mulctari, puniri, et castigarifaciendipraedictosomnes, et singulos milites recusantes obedire eius mandatis, et infrascriptis, seu alijs statutis militaribus, tam per ipsum factis , quam