Pagina:Leges statutae reipublicae Sancti Marini.pdf/51

Haec pagina nondum emendata est
STATUTORUM


bus extra territorium dictae Terrae accipere salarium ad ejus libitum : expresse prohibentes , quod nullus alius hujus professionis possit in Terra nostra, seu> eius Territorio publice, vel private scholas exercere, et. aperire in praejudicium ejusdem magistri salarij , etc.


De modo , .et forma eligendi, confirmandi , et Ucentiandi officiales, ministros, vel alios habentes stipendia a Communitate nostra.

Rubrica XXXIV.

Ad tollendas omnes ambiguitates , et difficultates, quae circa electiones, confirmationes, et licentias officialium, ministrorum, ac aliorum habentium stipendia a Communitate nostra ullo unquam tempore oriri possent , hoc edictali , et in perpetuum valituro decreto sancimus, et ordinamus quod adveniente tempore eligendi, -confirmandi , vel licentiandi aliquem Commissarium, Medicum, Publicum Praeceptorem , Castellanum, Plazarium , nec non quemcumque alium officialem , ministrum , vel recipientem stipendia a Communitate nostra , quocumque nomine nuncupatum, et cujuscumque generis existentem, Domini Capitanei vinculo eorum juramenti teneantur, et sint obligati proponere in magno, et generali Consilio per eos convocando , et congregando, an expediat pro bono , et pacifico statu Reipublicae nostrae, et an sit de mente omnium Dominorum Consiliariorum eligere, et detinere, vel confirmare, seu licentiare dictum Commissarium , Medicum, Magistrum, Castellanum, Plazarium, seu alium officialem, ministrum vel stipendiatum. Et quod a maiori numero dictorum Dominorum Consiliariorum super eo erit determinatum per balluctas, et non aliter, nec alio modo, debeat per ipsos Dominos Capitaneos statim executioni demandari. Declarantes in hujusmodi electionibus, vel confirmationibus , sive licentijs non requiri duas partes de tribus, sed tantummodo maiorem partem dictarum balluctarum sufficere ad electionem, vel connrmationem , sive licentiam reportandam , ita , ut si balluctae albae fuerint in maiori numero, quam nigrae censeatur expedire Reipublicae nostrae dictum Commissarium, Medicum, Magistrum , Castellanum, Plazarium , seu alium officialem , ministrum, vel stipendiatum , quem Domini Capitanei in specie proposuerant , eligere, seu confirmare, vel licentiare , et consequenter ille sit, et intelligatur esse electus, sive confirmatus, vel licentiatus. Si vero balluctae nigrae erunt in maiori numero , quam albae , intelligatur esse resolutum contrarium . Nec praedicta ullo unquam tempore possint aut debeant viva voce tractari, et deffiniri, sed tantum per balluctas, et modo, et