non servaverint elapso dicto termino possint cogi , et compelli ad sibi dandum, et solvendum solidos quinque denariorum
pro qualibet salma lignorum , et pro rata cuilibet ipsorum tangente de paleis, ad rationem solidorum septem pro quolibet
centenario palearum. Nec non omnia, et cetera alia in notula
capitulorum sibi transmittenda contenta. Sed quia nil certius
morte , et nil incertius ejus hora , si forte , quod Deus avertat,
illum mori contigerit in hac nostra Terra non completo tempore conductionis suae , tali casu de salario sibi , ut supra ,
promisso, ei, vel haeredibus suis nil ultra debeatur, nisi pro
rata temporis, quo operas suas effectualiter illum praestitisse
Tepertum fuerit. Nolumus autem quod ipse Medicus teneatur
accedere ad habitationem alicujus infirmi, nisi prius viso ejus
signo , ac urina , quia si esset timor morbi epidimialis , eum
obligamus ad statim denunciandum , et referendum Dominis
Oapitaneis, et Superstitibus Sanitatis hujus nostrae Terrae, et
pariter nolumus, quod ipse sit obligatus ad ea, quae ad Chirurgorum disciplinam pertinent. Reservantes tamen semper
subditis nostris potestatem , et facultatem accedendi ad alios
Medicos ad eorum libitum, sine tamen praejudicio ejusdem
Medici salarij. Et quoniam parum prodesset habere Medicum
in terra nostra, nisi etiam adessent Pharmacopolae, qui medelas, siruppos, unguenta, et cetera alia ad salutem hominum
necessaria iuxta ejusdem Medici ordinationem conficerent, volumus , et mandamus , quod ipse Medicus sit obligatus in primo mense sui adventus, nec non singulis annis, saltem semel
in principio aestatis , vel quando ei magis placuerit , videre
in Apothecis Pharmacopolarum hujus nostrae Terrae omnia
genera medicinarum , sirupporum , oleorum , aquarum , unguentorum , nec non cetera alia ad salutem humanam , et ad
illud exercitium necessaria, quae si invenerit deficere, debeat
intimare dictis Pharmacopolis , quod illa debeant providere . Si
vero in ejusdem Medici conscientia , quam in hoc oneramus , ea
invenerit, sed non bonitatis, et perfectionis requisitae, D. Medicus possit ea proijcere, comburere, et adnichilare referendo
etiam semper Dominis Capitaneis omnia , et singula praedicta,
ut ipsi Domini Capitanei possint, ac debeant, si sic eis videbitur expedire, praedictas Apothecas claudere, et ipsos Pharmacopolas secundum traditiones iuris civilis, et Pontificij rigorose punire , et castigare. Et si ipse Medicus praedicta facere neglexerit, aut recusaverit, possit, ac debeat vocari alius
Medicus expertus impensis illius ad praedicta perficienda ultra
alias poenas arbitrio Consilij generalis eidem Medico infligendas, etc.
Pagina:Leges statutae reipublicae Sancti Marini.pdf/48
Haec pagina nondum emendata est
18
LIB. I.