Pagina:Leges statutae reipublicae Sancti Marini.pdf/42

Haec pagina nondum emendata est
15
LIB. I.

ctas , quae si in pari , aut maiori numero erunt nigrae, tunc, et eo casu nullo pacto volumus aliquem Officialem forensem eligi, aut vocari debere. Et contrarium proponentes, et tentantes denuo, non superveniente aliqua causa urgenti , non audiantur, et ulterius poenam unius scuti pro quolihet, et pro qualibet vice de facto solvere teneantur. Si vero in maiori numero erunt albae, tunc, et eo casu , volumus , et mandamus ad electionem dicti officialis forensis deveniri debere hoc modo videlicet, quod tam ipsi Domini Capitanei quam ceteri Consiliarij volenteS,medioeorumiuramen; to , pro quolibet eorum proponere possint unum legum Doctorem forensem de statu , et dominio Serenissimi Domini Ducis Urbini nostri Protectoris, vel aliunde, qui sit praticus, expertus, doctus, et idoneus ad gubernium Terrae nostrae Sancti Marini , et qui salutem duo alia officia exercuerit in aliqua Civitate, Terra, vel oppido. Qui sic propositi ad suffragia ponantur, et qui maiorem numerum balluctarum albarum habuerit,sit,etcenseai;ur electus in nostrum Commissarium per sex menses immediatesubsequentes, et deinde ad beneplacitum nostrum. Si vero unus solus proponeretur , et non obtineret balluctas albas a maiori parte Consiliariorum, censeatur reiectus, et recusatus, et ad aliorum propositionem , et electionem deveniatur et semper modo , et forma praedictis. Vel si magis placuerit eidem Consilio, poterunt Domini Capitanei pro tempore existentes per eorum litteras , sive Nuncios, et Oratores significare praefato Serenissimo Dom. Duci Urbini Reipublicae, et libertatis nostrae Protectori hujusmodi resolutionem, et indigentiam nostram alicujus officialis forensis, et rogare suam celsitudinem , ut velit pro ejus summa benignitate, nobis proponere per tempus a dicto Consilio resolutum aliquem ex doctoribus ejus status , et dominij , vel aliunde , qui sit praticus , expertus , ac idoneus pro administratione iustitiae in Terra nostra , et qui saltem fuerit officialis in duobus alijs locis. Et statim habitis litteris suae celsitudinis in quibus aliquem nobis proponat, debeant dictae litterae legi in generali Consilio perDominos Capitaneos denuo congregando, et si quis ex Consiliarijs allegaverit personam nobis propositam non esse idoneam pro administratione iustitiae in Terra nostra ex aliqua iusta, vera, ac rationabili causa, ut puta, si diceret talem Doctorem nobis propositum esse consanguineum , affinem , amicum , vel inimicum alicujus ex nostris civibus, vel alios pati defectus per ipsos Consiliarios Dominis Capitaneis publice, vel saltem secretoadeorum aures propalandos , tunc ipsi Domini Capitanei debeant rescribere, et praedicta omnia notificare suae celsitudini, quae si rescripserit eisdem Dominis Capitaneis Doctoris praedicti personam , praedictis non obstantibus , fore aptam ad gubernium Terrae nostrae, vel praefatis causis mota alium DoctoH