Pagina:Leges statutae reipublicae Sancti Marini.pdf/4

Haec pagina nondum emendata est

TYPOGGRAPHVS LECTORI

Sanmarinensis Respublica vetustate libertatis celebrata, omniumque, quae in Italia floruerunt, una superstes peculiares leges labente saeculo XIII iam sibi condiderat quae pluries auctae ac emendatae anno deinde MDC Arimini ex officina Iohannis Simbenii in pubblicum prodierunt. Haec tamen editio ex librarii socordia tot tantisque mendis inquinabatur, ut sententiarum vim quam saepissime minime liceat attingere : at quaecumque fuerit diuturnitate temporis, ac continua manuum attrectatione consumpta, ita propemodum evanuit, ut vix unum exemplar integritate donatum mihi diutius inquirenti se tandem obtulerit. Eam igitur, sed ad unguem castigatam, meis typis instaurare constitui , ratus pluribus non fore ingratum perspicere5 quibus legibus Sanmarinenses inter tot saeculorum commutationes et vicissitudines primigenium Civitatis statum usque adhuc retinere feliciter potuerint.