Pagina:Leges statutae reipublicae Sancti Marini.pdf/39

Haec pagina nondum emendata est
STATUTORUM


in dictis libris scriptum fuerit, valeat, teneat, ac plenam habeat roboris firmitatem sub poena tam ipsis Dominis Capitaneis, quam ipsi Cancellario si praedicta omnia, vel singula non observaverint, scutorum duorum pro quolibet ipsorum, et qualibet vice, et nullum sit ac intelligatur ipso iure quicquid alibi quam in dictis libris pereum scriptum fuerit,et quomodo libet adnotatum. Et ulterius dictus Cancellarius teneatur parti ad omnia damna, et interesse.

Teneatur etiam , et debeat Cancellarius ipse diligenter adnotare omnes, et singulos, qui custodias Terrae nostrae Sancti Marini iuxta consuetudinem , et eorum debitum non faciunt, et qui ad Consilium, et Arengum, quando iuxta solitum congregantur,non accedunt, nec non eos, quitempore debito'ligna ad Communitatem similiter iuxta solitum non ferunt, quorum omnium praedictorum notulam apud se continuo habeat , et ad notitiam Fiscalis deducat, ut procurare, ac instare possitcoramDominisCapitaneis quod inobedientes condemnentur, eisque condemnatis , condemnationes illorum executioni mandentur. Et in fine eius officij rationem omnium praedictorum per ipsum gestorum occasionibus praedictis reddere teneatur sub poena scuti unius pro qualibet vice qua fuerit contrafactum , etc.

Habeat autem pro suo salario libras decem denariorum pro quolibet semestri sibi persolvendas de publico in fine cujuslibet semestris. Et Procuratores, sive Principales non possint cogere dictum Notarium ad scribendum acta tum civilia, tum criminalia, nisi soluta incontinenti competenti mercede iuxtataxam, etquod dicti Cancellarij teneantur finito eorum officio infra decem dies immediate sequentes prajsentasse Praefecto Archivij omnes, etsingulos libros quos confecerint eorum officio durante una cum omnibus alijs scripturis, quae ad eorum manus pervenerint, sub poena decem scutorum Camerae dictae Terrae de facto applicandorum , et inhabilitatis perpetuae ad dictum officium. Et si Dominis Capitaneis pro tempore existentibus videretur magis expediens notarius forensis, possint id proponere in Consilio generali, et si a maiori parte Consiliariorum per balluctas resolutum fuerit debere eligi dictum Notarium forensem,tunc Domini Capitanei possint, ac debeant proponere saltem duos vel plures Notarios forenses aptos, et idoneos, et qui ex eis balluctas albas a maiori parte Consiliariorum obtinuerit, illarumque maiori numero ceteros balluctatos superaverit, sit, et intelligatur electus Actuarius duorum Dominorum Capitaneorum ad criminalia, civilia, et ad damna personaliter data, tantum eorum officio durante, et non ultra.

Relicta sigillorum Communitatis , et aliorum negotiorum cura alteri Notario sive Cancellario terrigenae per Dominos Capitaneos de comprehensis in dicto folio eligendo , cum capitulis ab eodem Consilio , sive a deputandis,