Pagina:Leges statutae reipublicae Sancti Marini.pdf/29

Haec pagina nondum emendata est
STATUTORUM

residere contigerit, non autem secreto, vel privatim, sub poena duorum scutorum pro qualibet vice, qua extiterit contrafaotiim.

De poena recusantis officium Capitaneatus .

Rubrica XVIII.

Juicumque ad Capitaneatus officium,servatodebito ordine, electus, ipsum subire recusaverit, de facto, absque alia causae cognitione , privetur honoribus , officijs , et civilitate Terrae nostrae Sancti Marini, efficiaturque perpetuo infamis, et de facto realiter, et personaliter ad solutionem centum librarum denariorum Camerae Communis adstringatur , absque aliqua recursus, aut reclamationis admissione. Et si quis in ejus favorem aliquid proponere ausus fuerit incontinenti e Consilio eijciatur, cum incursu poenae librarum centum denariorum Camerae nostrae, ut supra, absque ulla remissione applicandorum, etc.

De Syndicatu Dominorum Capitaneorum , et aliorum officialium.

Rubrica XIX.

Cum leges exclament, quemlibet suae villicationis rationem reddere debere, hoc igitur decreto eonstituitur, quod Capitanei Terrae Sancti Marini cum Notario, Baroncello, Plazarijs, et ceteris quibuscumque alijs eorum Officialibus in fine eorum officij rationem reddere teneantur omnium per ipsos in eorum officio gestorum , vel ommissorum , et sic stare debeant ad Syndicatum coram duobus Syndicatoribus de eadem Terra Sancti Marini eligendis , modo , et forma infrascriptis , sub poena inhabilitatis in posterum ejusdem gradus, et dignitatis , et privationis Consilij , et numeri Consiliariorum. Capitanei vero, qui deinde subsequentur , et succedent, curare teneantur, ut Syndicatores quam primum eligantur, et ut omni diligentia Syndicatus praedicti fieri valeant , sub poena praedicta. Modus autem , et forma eligendi Syndicatores , et Syndicandi Capitaneos, et Officiales erit sequens. Nempe congregato generali Consilio sexaginta virorum, Capitanei successores, qui pro tempore fuerint, debeant proponere electionem Syndicatorum, etomni dolo , et fraude remotis, extrahi facere per puerum ex bussulo, in quo sint brevia continentia nomina omnium Consiliariorum, duo brevia ex praedictis, et Consiliarij in eis descripti debeant accedere ad bancum juris ubi sedent Domini Capitanei,etibi,postposito omni humano, et privato interesse, alta, et intelligibili voce