Ab inde supra usque ad mille ducentas , libras quatuor cum dimidia.
Ab inde supra usque ad mille quadringentas, libras quinque.
Ab inde supra quantacunque fuerit quantitas ducatos duos aureos , nisi inter partes , et Notarium conventum fuerit.
De causis expediendis , et eorum instantia.
Rubrica LXIX. Statuimus, et ordinamus, quod in causis civilibus, et civiliter motis , ac intentatis , Domini Capitanei illas expedire teneantur infra octoginta dies utiles per sententiam absolutoriam , vel condemnatoriam. Et si infra dictum tempus dictas causas non expediverint , instantia causarum praedictarum prorogata intelligatur ad decem dies.
In quo tempore si dictae causae expeditae non fuerint lapsu instantiae, peremptae intelligantur.
Si vero negligentia, et facto Capitaneorum perierint, poenam quinquaginta Librarum ipso facto incurrant, Camerae Communis applicandarum pro quolibet, et qualibet vice.
Et nihilominus teneantur ad refectionem damnorum , expensarum, et interesse parti laesae ipso facto.
Quae locum sibi vindicent, hoc casu expensarum, et interesse, ut supra, etiam si partis neglientia instantia perierit, quibuscumque non obstantibus.
De ementibus in mercato , seu in nundinis.
Rubrica LXX.
Ementes bestias, vel alias res mobiles inMercato, vel in
nundinis consuetis Terrae Sancti Marini publice, et palam, licet res emptae ad alium spectent, propter hoc non teneantur
ad earum restitutionem, nisi prius ementibus pretium per eossolutum restituatur, et ille sic publice emens praesumatur
bonae fidei emptor.