Pagina:Leges statutae reipublicae Sancti Marini.pdf/142

Haec pagina nondum emendata est
65
LIB. II.


si postea quattuor saltem testibus per famam fuerit probata.

Qui arbitri, et tertius sicut praefertur electi cogantur per Dominos Capitaneos iuris remedijs opportunis ad dictum compromissum accipiendum,subpoenaquinquelibrarumCamerae Communis applicandarum de facto, et per personarum detentionem.

Nisi iusta causa infirmitatis, absentiae, vel paupertatis, videlicet quod non haberent in bonis valorem centum Librarum denariorum, vel quod haberent duo arbitramenta pendentia, vel essent Officiales Dominorum Capitaneorum dictae Terrae, vel Castrorum eiusdem, vel alterius iusti impedimenti fuerit allegata causa, et probata, quo casu, debeant dicti Domini Capitanei summarie de ea cognoscere, et infra tres dies terminare a die dictae recusationis, et exceptionis factae, et de alio eligendo, si oportuerit, providere, omni alia exceptione, et appellatione remotis.

Si autem aliqua pars sentiens se laesam a dicto laudo recursum habere voluerit, possit infra quinque dies proxime venturos, a die primi laudi lati numerandos, et scientiae habitae laudi praedicti, adire Capitaneos , et se gravatum proponere, et iterum compromissum fieri petere.

Quo casu Domini Capitanei teneantur, et debeant iterum cogere dictas partes infra alios quinque dies a die habiti recursus, et petitionis factae ad dictum compromissum de novo faciendum, modo, et forma, arbitrio, et poena, et qualitatibus in dicto primo compromisso expressis, super dicta laesione, et revisione dicti laudi.

Quod duret, et durare debeat per unum mensem, et infra dictum terminum cogant dictos Arbitros, et tertium super eo declarare, et laudare.

Et quod laudatum, et diffinitum fuerit, effectualiter per Dominos Capitaneos omnibus reiectis exceptionibus executioni demandetur.

Et si contigerit dictum secundum laudum, per dictos arbitros, et arbitratores , et tertium unum, vel plures latum vel ferendum, fuisse , et esse contrarium laudo primo lato, vel ab eo discordare, adeo quod non fuerit conforme, pars contra quam latum fuerit, iterum revideri per alios arbitros, ut supra, infratresdies a die laudi lati numerandos petere possit, et valeat.

Et hoc casu teneantur Capitanei cogere partes iterum ad dictum compromissum fiendum, infra alios tres dies, modo, et forma, arbitrio, et qualitatibus, ac poenis suprascriptis, et in singulis capitibus repetitis.

Quod tertium compromissum duret tantum per viginti dies proxime venturos a die quo factum fuerit, computandos, infra quem terminum compellantur arbitri, et arbitratores praedicti omnibus remedijs opportunis, etiam