Pagina:Leges statutae reipublicae Sancti Marini.pdf/135

Haec pagina nondum emendata est
STATUTORUM


ipsis creditoribus extiterint. Hoc autem usque ad quantitatem, et pro quantitate decem solidorum tantum, et pro expensis legitimis procedat.

Abinde vero supra tabernarius, si contra terrigenam petierit, non audiatur, sed contra ipsum terrigenam ad creditoris petitionem ordinario iudicio procedatur, ut supra in statuto sub Rubrica de modo procedendi in causis civilibus summam viginti solidorum excedentibus.

Si vero contra forensem petierit, detineatur forensis realiter, et personaliter usque ad integram debiti , et expensarum solutionem ,. et pro eadem causa simili modo terrigena pro forensi detineatur.

DE FERIIS, ET DIEBUS FERIATIS.

Rubrica LVI.

Infrascriptos dies feriatos esse decernimus in causis civilibus omnibus, quae coram Dominis Capitaneis, et alijs Iudicibus agitantur, et in quibuscumque alijs causis coram eisdem agitandis, praeterquam in causis primis maleficiorum , et alijs causis , quae ipsis temporibus iure communi agitari permittantur. Videlicet:

Festivitas Nativitatis Domini Nostri IESU CHRISTI cum die praecedenti, et omnibus diebus sequentibus usque ad festivitatem Epifaniae inclusive.
S. Sebastiani.
S. Antonij Abbatis.
S. Agnetis.
Dies Conversionis S. Pauli.
Quinque dies festivitatum Gloriosissimae semper Virginis . MARIAE, videlicet
  Purificationis
  Nunciationis
  Nativitatis
  Assumptionis, et
  Conceptionis.
S. Blasij.
S. Agathae.
S. Apolloniae.
Dies cineris cum duobus diebus praecedentibus.
Dies festivitatum omnium Apostolorum.