Pagina:Leges statutae reipublicae Sancti Marini.pdf/132

Haec pagina nondum emendata est
60
LIB. II.


rie, simpliciter , de plano, et sine strepitu, et figura iudicij , infra triginta dies, a prima citatione computandos, audiant, terminent , et decidant, in scriptis, et sine scriptis pro libito eorum voluntatis.

Item in causa damni infecti, et operis novi nunciationis, ac etiam in causis, et controversijs de fluminibus, et terminis, de muris communibus, et itineribus , et vijs, de aquaeductu, de tignis, de glande, et de fructu legendo, vel de arboribus in confinio positis, de muro reficiendo, de molendinis, de grundis, et subgrundis, de proiectis, et stillicidijs, de fenestris, de aspectu, de pontibus,; de foveis reficendis, de sequestris fiendis, eorumque occasione, et de alijs quibuscumque similibus, (quae autem similia dicantur, Iudicis arbitrio relinquimus,) de usufructu, de usu, de habitatione, de superficiebus, de cursu aquarum, et de similibus alijs servitutibus Domini Capitanei Terrae Sancti Marini, coram quibus, aut eorum altero, lis, quaestio, seu quaerimonia, aut requisitio fieret, procedere, et cognoscere, ac terminare possint, valeant, teneantur, et debeant summarie, simpliciter, de plano, sine strepitu, et figura iudicij, ac etiam terminis, seu solemnitatibus iuris, et statutorum non servatis, sine aliquo processu si eis videbitur, sola facti informatione habita, inspecta, et considerata.

Et possint, si expedire viderint, praedicta oculis proprijs inspicere , et partes , inter quas de praedictis quaestio orta fuerit, vel controversia, cogere ad faciendum compromissum , in unum, vel plures de iure, vel de facto, coniunctim, vel divisim , ac etiam magistros eligere ad videndum praedicta inxta artis suae peritiam.

Quae partes si neglexerint, aut compromittere recusaverint, aut Magistros, seu Arbitros ad hoc eligere respuerint, possint cum eis, vel eorum altero, vel etiani sine, huiusmodi controversiam, ut praedicitur, terminare. Et quicquid in praedictis, et circa praedicta Domini Capitanei declaraverint, secundum declarationem , vel consensum huiusmodi arbitrorum, seu magistrorum, in casu, quo assumpti fuerint, vel ipsi soli, deficientibus ipsis, huius statuti auctoritate valeat, et teneat. Et si super inde processus non intervenerit, vel scriptura, nihilominus causa ipsa sub aliquo quovis praetextu non valeat retractari.

Sic tamen Domini Capitanei se se habeant in praedictis, quod irifra dictos triginta dies continuos, ut supra, talem controversiam debeant terminasse, poena vigintiquinque Librarum denariorum, statutis quae in aliquo de praedictis temporis metas imponerenti, in sua firmitate mansuris.