Pagina:Leges statutae reipublicae Sancti Marini.pdf/130

Haec pagina nondum emendata est
59
LIB. II.


partem vini, et fructuum tantummodo ipse laborator habeat, et tres partes Dominus possessionis antedictae.

Cannetum vero si non ligonizaverit in totum nihil cannarum conductor ipse habere debeat.

Si vero ipse laborator aliquam partem vineae , vel canneti ligonizaverit , partem ex fructibus pro rata vineae. vel canneti habeat , secundum quod ligonizaverit.

Non possit praeterea aliquis laborator, nec debeat, qui aliquam vineam, vel cannetum conduxit ad laborandum , ipsam vineam alteri laboratori ad laborandum dare, nec sublocare.

Nec etiam possit aliquid in vacuamentis, vel apertis dictae vineae , vel canneti seminare sine domini, vel locatoris expressa licentia, et si contrafecerit per Dominos Capitaneos in solidos quinquaginta denariorum pro qualibet vice debeat condemnari, et locatio ipsa ipso iure non valeat, immo sit nulla, et nullius roboris, et valoris. Teneatur etiam laborator praedictus vineam ipsam vindemiare, et vinum ex uvis spremere, et svinare debitis, et congruis temporibus.

Et cannas a canneto incidere, et fasciculos ex eis in praeseritia locatoris , vel eius heredum , vel nuncij facere. Et si aliter fecerit, per Dominos Capitaneos in solidos vigintiquinque pro qualibet vice, et quolibet praedictorum debeat condemnari. Teneatur insuper locator praedictus qui in conductione persistere non voluerit , hoc expresse domino , seu locatori , vel eius heredibus denunciare , et protestari tempore vindemiarum. Alioquin praesumatur auctoritate praesentis statuti ipsum laboratorem dictam vineam, vel cannetum pro tantundem temporis reconduxisse si ita domino, vel locatori placuerit.

De probatione filiationis , et consanguinitatis per famam.

Rubrica L

Statuimus , et ordinamus , quod ad plenam probationem , quod aliquis sit, vel fuerit filius , vel filia , frater, vel soror, nepos , vel neptis alicuius publicam famam , et vocem esse in contrata probare sufficiat, ubi habitat, seu habitare consueverat ille, de cuius filiatione, fraternitate , seu consanguinitate tractatur, per duos testes bonae conditionis, vitae, et famae .